- PORRACEUM
- PORRACEUMπράςινον, Graecis in supremoviriditatis gradu ponitur; vocant enim illi πράςινον χρῶμα καὶ πραςοειδὲς eum colorem qui ad plenum et sature ac merace viridis, seu qui austeri viroris est. Unde πράςινος λίθος, de smaragdo praestantissimo proprie. Et Plinio chrysoprasus chrysoberyllo viridior dicitur, quod ex auro et porraceo mixtam lucem trahat. Reliqua vero χλωρὸν ἰῶδες, σμαραγδίζον, ἰςατῶδες, remissius viridia funt, Salmas. ad Solm. p. 1106. Vide infra Porum; unde voci origo, it. voce Prasinae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.